ATTOGATIO

ATTOGATIO
ATTOGATIO
in Glossis veter. paradisis: Casaubonus legit παρένδυσις: sic Toga dicta, quod tunicis superindueretur. Graeci melius ἐπενδύματα et ἐπενδύτας extimarum vestium omne genus appellârunt, Attogatio igitur ἡ τηβενοφορία, cui contrarium apud alios Extogatus. Apud Spartian. in Hadriano, c. 3. Unde hodieque Imperatores sine paenulis attogati videntur, legit Salmas. Non enim solum salutatores togati erant, sed et Principes, quoties videbantur: Interdum tamen, qui aulicum spernebant fastigium Imperatores etiam in domesticis vestibus, se passos esse videri, discimus ex Capitolino in Vita Pii, c. 6. Visus est sane ab amcis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens. Casaubon. ad Spartian. cit. loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”